- ARGUS
- I.ARGUSArestoris fil. unde Arestorides Ovidio dicitur, Met. l. 1. v. 624.Donec Arestoride servandam tradidit Argo.Apollodorus, l. 2. de Argo, ὅν Α᾿σκληπιάδης μὲν Α᾿ρέςτορος λέγει υἱὸν, Φερεκύδης δὲ Ι᾿νάχου. Idem tamen alibi Agenoris filium facit. Πανόπτης Graecis dicebatur, quod totus coulis scatetet. Hunc Poetae fabulantut, a Iunone constitutum fuisse austodem Iûs Inachi siliae, a Iove in iuvencam commuratae, quem postea Mercurius Iovis iussu interfecit, oculis cius sistulae sonô consopitis. Ovid. l. 1. Met. v. 625.Contum luminibus cinctum caput Argus habebat,Inque suis vicibus capiebant bina quietem,Cetera ser vabant, atque in statione manebant.Plautus in Aulularia Actu 3. sc. 6. v. 19.Quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,Quem quondam Ioni Iuno custodem additit,Is Numquam servet. ---- ----Iuno autem oculos eius avi suae, h. e. pavonis candae, inseruit. Ovid. ubi supra, v. 721.Excipit hos, volucrisque suae Saturnia pennisCollocat; et gemmis caudam stellantibus unplet.Mythologi per Argum, caelum stellatum, per Vaccam, terram, per Mercurium Argicidam, Solem: per oculos partim sopitos, partim apertos, nostrum Antipodumque horizontem intelligunt: Plura vide apud Alex. Rossaeum, mystagogo Poetico.II.ARGUSEvandri hospes, vide Argiletum.III.ARGUScanis Ulyssis: vel hôc saltem memorandus, quod solus dominum vicsimô demum annô domum redeuntem agnoverit. Homer. Odys. 17. v. 300.Ε῎νθα κύων κεῖτ᾿ Α᾿ργὸς ενίπλειος κυνοραϊςτέων.Δή τοτε, χ᾿ ὡς ἐνόησεν Ο᾿δυςςέα ἐγγύς ἐόντα,Ο῾υρῇ μὲν ῤ ὅγ᾿ ἔσῃνε, καὶ οὔατα κκ´ββαλεν ἄμφω.IV.ARGUSfluv Germaniae in Suevia provinc. Vangenam alluit, et postea in lacum Constantiensem se exonerat, prope Langenarchiam, oppidul.V.ARGUSnonnullis Argivorum Rex III. qui Apim in illa serie secundum agnoscunt, Phoroneo avo, ut cuius erat θυγᾳτριδοῦς, ex filia nepos, successit, regnavit ann. 70. habuitque successorem Criasum, circa tempora morientis in Aegypto Iacobi Patriarchae, vide Criasus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.